Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem. Intellectus David,2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.3 [Quid gloriaris in malitia,/ qui potens es in iniquitate ?/4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;/ sicut novacula acuta fecisti dolum./5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;/ iniquitatem magis quam loqui æquitatem./6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ;/ lingua dolosa./7 Propterea Deus destruet te in finem ;/ evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,/ et radicem tuam de terra viventium./8 Videbunt justi, et timebunt ;/ et super eum ridebunt, et dicent :/9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;/ sed speravit in multitudine divitiarum suarum,/ et prævaluit in vanitate sua./10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;/ speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi./11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;/ et exspectabo nomen tuum,/ quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]