Codex Sacra scripture, aligned
← 54 compare 56 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;/ tota die impugnans, tribulavit me./ 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,/ quoniam multi bellantes adversum me./ 4 Ab altitudine diei timebo :/ ego vero in te sperabo./ 5 In Deo laudabo sermones meos ;/ in Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi caro./ 6 Tota die verba mea execrabantur ;/ adversum me omnes cogitationes eorum in malum./ 7 Inhabitabunt, et abscondent ;/ ipsi calcaneum meum observabunt./ Sicut sustinuerunt animam meam,/ 8 pro nihilo salvos facies illos ;/ in ira populos confringes./ 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;/ posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,/ sicut et in promissione tua :/ 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum./ In quacumque die invocavero te,/ ecce cognovi quoniam Deus meus es./ 11 In Deo laudabo verbum ;/ in Domino laudabo sermonem./ In Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi homo./ 12 In me sunt, Deus, vota tua,/ quæ reddam, laudationes tibi :/ 13 quoniam eripuisti animam meam de morte,/ et pedes meos de lapsu,/ ut placeam coram Deo in lumine viventium.]