Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo./ Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !/3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,/ sic in sancto apparui tibi,/ ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam./4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,/ labia mea laudabunt te./5 Sic benedicam te in vita mea,/ et in nomine tuo levabo manus meas./6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,/ et labiis exsultationis laudabit os meum./7 Si memor fui tui super stratum meum,/ in matutinis meditabor in te./8 Quia fuisti adjutor meus,/ et in velamento alarum tuarum exsultabo./9 Adhæsit anima mea post te ;/ me suscepit dextera tua./10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :/ introibunt in inferiora terræ ;/11 tradentur in manus gladii :/ partes vulpium erunt./12 Rex vero lætabitur in Deo ;/ laudabuntur omnes qui jurant in eo :/ quia obstructum est os loquentium iniqua.]