Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus cantici, in die sabbati.2 [Bonum est confiteri Domino,/ et psallere nomini tuo, Altissime :/3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,/ et veritatem tuam per noctem,/4 in decachordo, psalterio ;/ cum cantico, in cithara./5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;/ et in operibus manuum tuarum exsultabo./6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ./7 Vir insipiens non cognoscet,/ et stultus non intelliget hæc./8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum,/ et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,/ ut intereant in sæculum sæculi :/9 tu autem Altissimus in æternum, Domine./10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,/ quoniam ecce inimici tui peribunt ;/ et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem./11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,/ et senectus mea in misericordia uberi./12 Et despexit oculus meus inimicos meos,/ et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea./13 Justus ut palma florebit ;/ sicut cedrus Libani multiplicabitur./14 Plantati in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri florebunt./15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,/ et bene patientes erunt :/16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,/ et non est iniquitas in eo.]