Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Judex sapiens judicabit populum suum,/ et principatus sensati stabilis erit./2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :/ et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea./3 Rex insipiens perdet populum suum :/ et civitates inhabitabuntur per sensum potentium./4 In manu Dei potestas terræ :/ et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam./5 In manu Dei prosperitas hominis,/ et super faciem scribæ imponet honorem suum.]6 [Omnis injuriæ proximi ne memineris,/ et nihil agas in operibus injuriæ./7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,/ et execrabilis omnis iniquitas gentium./8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,/ et injurias, et contumelias, et diversos dolos./9 Avaro autem nihil est scelestius./ Quid superbit terra et cinis ?/10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :/ hic enim et animam suam venalem habet,/ quoniam in vita sua projecit intima sua./11 Omnis potentatus brevis vita ;/ languor prolixior gravat medicum./12 Brevem languorem præcidit medicus :/ sic et rex hodie est, et cras morietur./13 Cum enim morietur homo,/ hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes./14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :/15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,/ quoniam initium omnis peccati est superbia./ Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,/ et subvertet eum in finem./16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,/ et destruxit eos usque in finem./17 Sedes ducum superborum destruxit Deus,/ et sedere fecit mites pro eis./18 Radices gentium superbarum arefecit Deus,/ et plantavit humiles ex ipsis gentibus./19 Terras gentium evertit Dominus,/ et perdidit eas usque ad fundamentum./20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,/ et cessare fecit memoriam eorum a terra./21 Memoriam superborum perdidit Deus,/ et reliquit memoriam humilium sensu./22 Non est creata hominibus superbia,/ neque iracundia nationi mulierum.]23 [Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :/ semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini./24 In medio fratrum rector illorum in honore :/ et qui timent Dominum erunt in oculis illius./25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,/ timor Dei est./26 Noli despicere hominem justum pauperem,/ et noli magnificare virum peccatorem divitem./27 Magnus, et judex, et potens est in honore :/ et non est major illo qui timet Deum./28 Servo sensato liberi servient :/ et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,/ et inscius non honorabitur./29 Noli extollere te in faciendo opere tuo,/ et noli cunctari in tempore angustiæ./30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus,/ quam qui gloriatur et eget pane./31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam,/ et da illi honorem secundum meritum suum./32 Peccantem in animam suam quis justificabit ?/ et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?/33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :/ et est homo qui honorificatur propter substantiam suam./34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !/ et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]