Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :/ et qui communicaverit superbo induet superbiam./2 Pondus super se tollet qui honestiori se communicat,/ et ditiori te ne socius fueris./3 Quid communicabit cacabus ad ollam ?/ quando enim se colliserint, confringetur./4 Dives injuste egit, et fremet :/ pauper autem læsus tacebit./5 Si largitus fueris, assumet te :/ et si non habueris, derelinquet te./6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :/ et ipse non dolebit super te./7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te,/ et subridens spem dabit, narrans tibi bona,/ et dicet : Quid opus est tibi ?/8 Et confundet te in cibis suis,/ donec te exinaniat bis et ter :/ et in novissimo deridebit te,/ et postea videns derelinquet te,/ et caput suum movebit ad te./9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus./10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris./11 Noli esse humilis in sapientia tua,/ ne humiliatus in stultitiam seducaris./12 Advocatus a potentiore, discede :/ ex hoc enim magis te advocabit./13 Ne improbus sis, ne impingaris :/ et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem./14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo,/ nec credas multis verbis illius :/ ex multa enim loquela tentabit te,/ et subridens interrogabit te de absconditis tuis./15 Immitis animus illius conservabit verba tua :/ et non parcet de malitia, et de vinculis./16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,/ quoniam cum subversione tua ambulas :/17 audiens vero illa,/ quasi in somnis vide, et vigilabis./18 Omni vita tua dilige Deum,/ et invoca illum in salute tua./19 Omne animal diligit simile sibi,/ sic et omnis homo proximum sibi./20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur,/ et omnis homo simili sui sociabitur./21 Si communicabit lupus agno aliquando,/ sic peccator justo./22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?/ aut quæ pars diviti ad pauperem ?/23 Venatio leonis onager in eremo :/ sic et pascua divitum sunt pauperes./24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,/ sic et execratio divitis pauper./25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :/ humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis./26 Diviti decepto multi recuperatores :/ locutus est superba, et justificaverunt illum./27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur :/ locutus est sensate, et non est datus ei locus./28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt,/ et verbum illius usque ad nubes perducent./29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?/ et si offenderit, subvertent illum.]30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :/ et nequissima paupertas in ore impii./31 Cor hominis immutat faciem illius,/ sive in bona, sive in mala./32 Vestigium cordis boni et faciem bonam/ difficile invenies, et cum labore.]