Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :/ nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis./2 Non credas vitæ illorum,/ et ne respexeris in labores eorum./3 Melior est enim unus timens Deum,/ quam mille filii impii :/4 et utile est mori sine filiis,/ quam relinquere filios impios./5 Ab uno sensato inhabitabitur patria :/ tribus impiorum deseretur./6 Multa talia vidit oculus meus,/ et fortiora horum audivit auris mea./7 In synagoga peccantium exardebit ignis,/ et in gente incredibili exardescet ira./8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,/ qui destructi sunt confidentes suæ virtuti./9 Et non pepercit peregrinationi Lot,/ et execratus est eos præ superbia verbi illorum./10 Non misertus est illis, gentem totam perdens,/ et extollentem se in peccatis suis./11 Et sicut sexcenta millia peditum,/ qui congregati sunt in duritia cordis sui :/ et si unus fuisset cervicatus,/ mirum si fuisset immunis./12 Misericordia enim et ira est cum illo :/ potens exoratio, et effundens iram./13 Secundum misericordiam suam,/ sic correptio illius homines secundum opera sua judicat./14 Non effugiet in rapina peccator,/ et non retardabit sufferentia misericordiam facientis./15 Omnis misericordia faciet locum unicuique,/ secundum meritum operum suorum,/ et secundum intellectum peregrinationis ipsius.]16 [Non dicas : A Deo abscondar :/ et ex summo, quis mei memorabitur ?/17 in populo magno non agnoscar :/ quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?/18 Ecce cælum et cæli cælorum,/ abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,/ in conspectu illius commovebuntur./19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,/ cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur./20 Et in omnibus his insensatum est cor,/ et omne cor intelligitur ab illo./21 Et vias illius quis intelligit,/ et procellam quam nec oculus videbit hominis ?/22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis :/ sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?/ longe enim est testamentum a quibusdam,/ et interrogatio omnium in consummatione est./23 Qui minoratur corde cogitat inania,/ et vir imprudens et errans cogitat stulta.]24 [Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,/ et in verbis meis attende in corde tuo :/25 et dicam in æquitate disciplinam,/ et scrutabor enarrare sapientiam :/ et in verbis meis attende in corde tuo,/ et dico in æquitate spiritus virtutes/ quas posuit Deus in opera sua ab initio,/ et in veritate enuntio scientiam ejus./26 In judicio Dei opera ejus ab initio,/ et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,/ et initia eorum in gentibus suis./27 Ornavit in æternum opera illorum :/ nec esurierunt, nec laboraverunt,/ et non destiterunt ab operibus suis./28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :/29 non sis incredibilis verbo illius./30 Post hæc Deus in terram respexit,/ et implevit illam bonis suis :/31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,/ et in ipsam iterum reversio illorum.]