Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Qui vivit in æternum creavit omnia simul./ Deus solus justificabitur,/ et manet invictus rex in æternum./2 Quis sufficit enarrare opera illius ?/3 quis enim investigabit magnalia ejus ?/4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?/ aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?/5 Non est minuere neque adjicere,/ nec est invenire magnalia Dei./6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet :/ et cum quieverit, aporiabitur./7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?/ et quid bonum aut quid nequam illius ?/8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,/ quasi gutta aquæ maris deputati sunt :/ et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi./9 Propter hoc patiens est Deus in illis,/ et effundit super eos misericordiam suam./10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :/ et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est./11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,/ et ostendit eis viam æquitatis./12 Miseratio hominis circa proximum suum :/ misericordia autem Dei super omnem carnem./13 Qui misericordiam habet, docet et erudit/ quasi pastor gregem suum./14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis,/ et qui festinat in judiciis ejus.]15 [Fili, in bonis non des querelam,/ et in omni dato non des tristitiam verbi mali./16 Nonne ardorem refrigerabit ros ?/ sic et verbum melius quam datum./17 Nonne ecce verbum super datum bonum ?/ sed utraque cum homine justificato./18 Stultus acriter improperabit :/ et datus indisciplinati tabescere facit oculos./19 Ante judicium para justitiam tibi,/ et antequam loquaris, disce./20 Ante languorem adhibe medicinam :/ et ante judicium interroga teipsum,/ et in conspectu Dei invenies propitiationem./21 Ante languorem humilia te,/ et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam./22 Non impediaris orare semper,/ et ne verearis usque ad mortem justificari,/ quoniam merces Dei manet in æternum./23 Ante orationem præpara animam tuam,/ et noli esse quasi homo qui tentat Deum./24 Memento iræ in die consummationis,/ et tempus retributionis in conversatione faciei./25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ,/ et necessitatum paupertatis in die divitiarum./26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,/ et hæc omnia citata in oculis Dei./27 Homo sapiens in omnibus metuet,/ et in diebus delictorum attendet ab inertia./28 Omnis astutus agnoscit sapientiam,/ et invenienti eam dabit confessionem./29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,/ et intellexerunt veritatem et justitiam,/ et impluerunt proverbia et judicia.]30 [Post concupiscentias tuas non eas,/ et a voluntate tua avertere./31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,/ faciet te in gaudium inimicis tuis./32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis :/ assidua enim est commissio illorum./33 Ne fueris mediocris in contentione ex fnore,/ et est tibi nihil in sacculo :/ eris enim invidus vitæ tuæ.]