Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Quam bonum est arguere, quam irasci,/ et confitentem in oratione non prohibere !/2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :/3 sic qui facit per vim judicium iniquum./4 Quam bonum est correptum manifestare pnitentiam !/ sic enim effugies voluntarium peccatum./5 Est tacens qui invenitur sapiens :/ et est odibilis qui procax est ad loquendum./6 Est tacens non habens sensum loquelæ :/ et est tacens sciens tempus aptum./7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus :/ lascivus autem et imprudens non servabunt tempus./8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam :/ et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur./9 Est processio in malis viro indisciplinato,/ et est inventio in detrimentum./10 Est datum quod non est utile,/ et est datum cujus retributio duplex./11 Est propter gloriam minoratio,/ et est qui ab humilitate levabit caput./12 Est qui multa redimat modico pretio,/ et restituens ea in septuplum./13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :/ gratiæ autem fatuorum effundentur./14 Datus insipientis non erit utilis tibi :/ oculi enim illius septemplices sunt./15 Exigua dabit, et multa improperabit :/ et apertio oris illius inflammatio est./16 Hodie fneratur quis, et cras expetit :/ odibilis est homo hujusmodi./17 Fatuo non erit amicus,/ et non erit gratia bonis illius :/18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt./ Quoties et quanti irridebunt eum !/19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;/ similiter et quod non erat habendum./20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :/ sic casus malorum festinanter veniet./21 Homo acharis quasi fabula vana,/ in ore indisciplinatorum assidua erit./22 Ex ore fatui reprobabitur parabola :/ non enim dicit illam in tempore suo.]23 [Est qui vetatur peccare præ inopia,/ et in requie sua stimulabitur./24 Est qui perdet animam suam præ confusione,/ et ab imprudenti persona perdet eam :/ personæ autem acceptione perdet se./25 Est qui præ confusione promittit amico,/ et lucratus est eum inimicum gratis./26 Opprobrium nequam in homine mendacium :/ et in ore indisciplinatorum assidue erit./27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis :/ perditionem autem ambo hæreditabunt./28 Mores hominum mendacium sine honore,/ et confusio illorum cum ipsis sine intermissione./29 Sapiens in verbis producet seipsum,/ et homo prudens placebit magnatis./30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,/ et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :/ qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem./31 Xenia et dona excæcant oculos judicum,/ et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum./32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,/ quæ utilitas in utrisque ?/33 Melior est qui celat insipientiam suam,/ quam homo qui abscondit sapientiam suam.]