Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Mulieris bonæ beatus vir :/ numerus enim annorum illius duplex./2 Mulier fortis oblectat virum suum,/ et annos vitæ illius in pace implebit./3 Pars bona mulier bona,/ in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :/4 divitis autem et pauperis cor bonum,/ in omni tempore vultus illorum hilaris./5 A tribus timuit cor meum,/ et in quarto facies mea metuit :/6 delaturam civitatis, et collectionem populi :/7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :/8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa./9 In muliere zelotypa flagellum linguæ,/ omnibus communicans./10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :/ qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem./11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :/ et turpitudo illius non tegetur./12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,/ et in palpebris illius agnoscetur./13 In filia non avertente se, firma custodiam,/ ne inventa occasione utatur se./14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,/ et ne mireris si te neglexerit./15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,/ et ab omni aqua proxima bibet,/ et contra omnem palum sedebit,/ et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat./16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,/ et ossa illius impinguabit./17 Disciplina illius datum Dei est./18 Mulier sensata et tacita,/ non est immutatio eruditæ animæ./19 Gratia super gratiam/ mulier sancta et pudorata./20 Omnis autem ponderatio non est digna/ continentis animæ./21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,/ sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus./22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,/ et species faciei super ætatem stabilem./23 Columnæ aureæ super bases argenteas,/ et pedes firmi super plantas stabilis mulieris./24 Fundamenta æterna supra petram solidam,/ et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.]25 [In duobus contristatum est cor meum,/ et in tertio iracundia mihi advenit :/26 vir bellator deficiens per inopiam ;/ et vir sensatus contemptus ;/27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum :/ Deus paravit eum ad rhomphæam.]28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :/ difficile exuitur negotians a negligentia,/ et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]