Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Qui facit misericordiam fneratur proximo suo :/ et qui prævalet manu mandata servat./2 Fnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :/ et iterum redde proximo in tempore suo./3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo :/ et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est./4 Multi quasi inventionem æstimaverunt fnus,/ et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt./5 Donec accipiant, osculantur manus dantis,/ et in promissionibus humiliant vocem suam :/6 et in tempore redditionis postulabit tempus,/ et loquetur verba tædii et murmurationum,/ et tempus causabitur./7 Si autem potuerit reddere, adversabitur :/ solidi vix reddet dimidium,/ et computabit illud quasi inventionem :/8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua,/ et possidebit illum inimicum gratis :/9 et convitia et maledicta reddet illi,/ et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam./10 Multi non causa nequitiæ non fnerati sunt,/ sed fraudari gratis timuerunt./11 Verumtamen super humilem animo fortior esto,/ et pro eleemosyna non trahas illum./12 Propter mandatum assume pauperem,/ et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum./13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,/ et non abscondas illam sub lapide in perditionem./14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi,/ et proderit tibi magis quam aurum./15 Conclude eleemosynam in corde pauperis,/ et hæc pro te exorabit ab omni malo./16 Super scutum potentis17 et super lanceam/18 adversus inimicum tuum pugnabit.]19 [Vir bonus fidem facit pro proximo suo :/ et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi./20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris :/ dedit enim pro te animam suam./21 Repromissorem fugit peccator et immundus./22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator :/ et ingratus sensu derelinquet liberantem se./23 Vir repromittit de proximo suo :/ et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo./24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes,/ et commovit illos quasi fluctus maris./25 Viros potentes gyrans migrare fecit,/ et vagati sunt in gentibus alienis./26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam :/ et qui conatur multa agere incidet in judicium./27 Recupera proximum secundum virtutem tuam,/ et attende tibi ne incidas.]28 [Initium vitæ hominis, aqua et panis,/ et vestimentum, et domus protegens turpitudinem./29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum/ quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio./30 Minimum pro magno placeat tibi,/ et improperium peregrinationis non audies./31 Vita nequam hospitandi de domo in domum :/ et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os./32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos,/ et ad hæc amara audiet :/33 transi, hospes, et orna mensam,/ et quæ in manu habes ciba ceteros./34 Exi a facie honoris amicorum meorum :/ necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater./35 Gravia hæc homini habenti sensum :/ correptio domus, et improperium fneratoris.]