Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Filii sapientiæ ecclesia justorum,/ et natio illorum obedientia et dilectio./2 Judicium patris audite, filii,/ et sic facite, ut salvi sitis./3 Deus enim honoravit patrem in filiis :/ et judicium matris exquirens, firmavit in filios./4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,/ et continebit se ab illis,/ et in oratione dierum exaudietur./5 Et sicut qui thesaurizat,/ ita et qui honorificat matrem suam./6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,/ et in die orationis suæ exaudietur./7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,/ et qui obedit patri refrigerabit matrem./8 Qui timet Dominum honorat parentes,/ et quasi dominis serviet his qui se genuerunt./9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,/10 ut superveniat tibi benedictio ab eo,/ et benedictio illius in novissimo maneat./11 Benedictio patris firmat domos filiorum :/ maledictio autem matris eradicat fundamenta./12 Ne glorieris in contumelia patris tui :/ non enim est tibi gloria ejus confusio./13 Gloria enim hominis ex honore patris sui,/ et dedecus filii pater sine honore./14 Fili, suscipe senectam patris tui,/ et non contristes eum in vita illius :/15 et si defecerit sensu, veniam da,/ et ne spernas eum in virtute tua :/ eleemosyna enim patris non erit in oblivione./16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :/17 et in justitia ædificabitur tibi,/ et in die tribulationis commemorabitur tui,/ et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua./18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,/ et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !]19 [Fili, in mansuetudine opera tua perfice,/ et super hominum gloriam diligeris./20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus,/ et coram Deo invenies gratiam :/21 quoniam magna potentia Dei solius,/ et ab humilibus honoratur./22 Altiora te ne quæsieris,/ et fortiora te ne scrutatus fueris :/ sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,/ et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus./23 Non est enim tibi necessarium/ ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis./24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,/ et in pluribus operibus ejus non eris curiosus./25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :/26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,/ et in vanitate detinuit sensus illorum./27 Cor durum habebit male in novissimo,/ et qui amat periculum in illo peribit./28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus,/ et pravus corde in illis scandalizabitur./29 Cor nequam gravabitur in doloribus,/ et peccator adjiciet ad peccandum./30 Synagogæ superborum non erit sanitas,/ frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur./31 Cor sapientis intelligitur in sapientia,/ et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam./32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,/ et in operibus justitiæ successus habebit.]33 [Ignem ardentem extinguit aqua,/ et eleemosyna resistit peccatis :/34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :/ meminit ejus in posterum,/ et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]