Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Rectorem te posuerunt ? noli extolli :/ esto in illis quasi unus ex ipsis./2 Curam illorum habe, et sic conside,/ et omni cura tua explicita recumbe :/3 ut læteris propter illos,/ et ornamentum gratiæ accipias coronam,/ et dignationem consequaris corrogationis./4 Loquere major natu :/ decet enim te/5 primum verbum diligenti scientia,/ et non impedias musicam./6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem,/ et importune noli extolli in sapientia tua./7 Gemmula carbunculi in ornamento auri,/ et comparatio musicorum in convivio vini./8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,/ sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino./9 Audi tacens,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./10 Adolescens, loquere in tua causa vix./11 Si bis interrogatus fueris,/ habeat caput responsum tuum./12 In multis esto quasi inscius,/ et audi tacens simul et quærens./13 In medio magnatorum non præsumas :/ et ubi sunt senes non multum loquaris./14 Ante grandinem præibit coruscatio :/ et ante verecundiam præibit gratia,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./15 Et hora surgendi non te trices :/ præcurre autem prior in domum tuam,/ et illic avocare, et illic lude,/16 et age conceptiones tuas,/ et non in delictis et verbo superbo :/17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te,/ et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :/ et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem./19 Qui quærit legem replebitur ab ea,/ et qui insidiose agit scandalizabitur in ea./20 Qui timent Dominum invenient judicium justum,/ et justitias quasi lumen accendent./21 Peccator homo vitabit correptionem,/ et secundum voluntatem suam inveniet comparationem./22 Vir consilii non disperdet intelligentiam :/ alienus et superbus non pertimescet timorem :/23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio,/ et suis insectationibus arguetur./24 Fili, sine consilio nihil facias,/ et post factum non pnitebis./25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides :/ nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum./26 Et a filiis tuis cave,/ et a domesticis tuis attende./27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ,/ hoc est enim conservatio mandatorum./28 Qui credit Deo attendit mandatis :/ et qui confidit in illo non minorabitur.]