Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Vana spes et mendacium viro insensato :/ et somnia extollunt imprudentes./2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,/ sic et qui attendit ad visa mendacia./3 Hoc secundum hoc visio somniorum,/ ante faciem hominis similitudo hominis./4 Ab immundo, quid mundabitur ?/ et a mendace, quid verum dicetur ?/5 Divinatio erroris, et auguria mendacia,/ et somnia malefacientium, vanitas est :/6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur./ Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,/ ne dederis in illis cor tuum :/7 multos enim errare fecerunt somnia,/ et exciderunt sperantes in illis./8 Sine mendacio consummabitur verbum legis,/ et sapientia in ore fidelis complanabitur.]9 [Qui non est tentatus quid scit ?/ vir in multis expertus cogitabit multa :/ et qui multa didicit enarrabit intellectum./10 Qui non est expertus pauca recognoscit :/ qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam./11 Qui tentatus non est qualia scit ?/ qui implanatus est abundabit nequitia./12 Multa vidi errando,/ et plurimas verborum consuetudines./13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,/ et liberatus sum gratia Dei.]14 [Spiritus timentium Deum quæritur,/ et in respectu illius benedicetur./15 Spes enim illorum in salvantem illos,/ et oculi Dei in diligentes se./16 Qui timet Dominum nihil trepidabit :/ et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus./17 Timentis Dominum, beata est anima ejus./18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?/19 Oculi Domini super timentes eum :/ protector potentiæ, firmamentum virtutis,/ tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :/20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus :/ exaltans animam, et illuminans oculos,/ dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.]21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,/ et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum./22 Dominus solus sustinentibus se/ in via veritatis et justitiæ./23 Dona iniquorum non probat Altissimus,/ nec respicit in oblationes iniquorum,/ nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis./24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,/ quasi qui victimat filium in conspectu patris sui./25 Panis egentium vita pauperum est :/ qui defraudat illum homo sanguinis est./26 Qui aufert in sudore panem,/ quasi qui occidit proximum suum./27 Qui effundit sanguinem,/ et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt./28 Unus ædificans, et unus destruens :/ quid prodest illis, nisi labor ?/29 Unus orans, et unus maledicens :/ cujus vocem exaudiet Deus ?/30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,/ quid proficit lavatio illius ?/31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis,/ et iterum eadem faciens :/ quid proficit humiliando se ?/ orationem illius quis exaudiet ?]