Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,/ et ostende nobis lucem miserationum tuarum :/2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua./3 Alleva manum tuam super gentes alienas,/ ut videant potentiam tuam./4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,/ sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :/5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus/ quoniam non est deus præter te, Domine./6 Innova signa, et immuta mirabilia./7 Glorifica manum et brachium dextrum./8 Excita furorem, et effunde iram./9 Tolle adversarium, et afflige inimicum./10 Festina tempus, et memento finis,/ ut enarrent mirabilia tua./11 In ira flammæ devoretur qui salvatur :/ et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem./12 Contere caput principum inimicorum,/ dicentium : Non est alius præter nos./13 Congrega omnes tribus Jacob,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua,/ et hæreditabis eos sicut ab initio./14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,/ et Israël quem coæquasti primogenito tuo./15 Miserere civitati sanctificationis tuæ,/ Jerusalem, civitati requiei tuæ./16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,/ et gloria tua populum tuum./17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,/ et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores./18 Da mercedem sustinentibus te,/ ut prophetæ tui fideles inveniantur :/ et exaudi orationes servorum tuorum,/19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo :/ et dirige nos in viam justitiæ,/ et sciant omnes qui habitant terram/ quia tu es Deus conspector sæculorum.]20 [Omnem escam manducabit venter :/ et est cibus cibo melior./21 Fauces contingunt cibum feræ,/ et cor sensatum verba mendacia./22 Cor pravum dabit tristitiam,/ et homo peritus resistet illi./23 Omnem masculum excipiet mulier :/ et est filia melior filia./24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui,/ et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium./25 Si est lingua curationis,/ est et mitigationis et misericordiæ :/ non est vir illius secundum filios hominum./26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :/ adjutorium secundum illum est, et columna ut requies./27 Ubi non est sepes, diripietur possessio :/ et ubi non est mulier, ingemiscit egens./28 Quis credit ei qui non habet nidum,/ et deflectens ubicumque obscuraverit,/ quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?]