Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Honora medicum propter necessitatem :/ etenim illum creavit Altissimus./2 A Deo est enim omnis medela,/ et a rege accipiet donationem./3 Disciplina medici exaltabit caput illius,/ et in conspectu magnatorum collaudabitur./4 Altissimus creavit de terra medicamenta,/ et vir prudens non abhorrebit illa./5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?/6 Ad agnitionem hominum virtus illorum :/ et dedit hominibus scientiam Altissimus,/ honorari in mirabilibus suis./7 In his curans mitigabit dolorem :/ et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,/ et unctiones conficiet sanitatis :/ et non consummabuntur opera ejus./8 Pax enim Dei super faciem terræ./9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :/ sed ora Dominum, et ipse curabit te./10 Averte a delicto, et dirige manus,/ et ab omni delicto munda cor tuum./11 Da suavitatem et memoriam similaginis,/ et impingua oblationem, et da locum medico :/12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,/ quia opera ejus sunt necessaria./13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras :/14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,/ et sanitatem, propter conversationem illorum./15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,/ incidet in manus medici.]16 [Fili, in mortuum produc lacrimas,/ et quasi dira passus incipe plorare :/ et secundum judicium contege corpus illius,/ et non despicias sepulturam illius./17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,/ et consolare propter tristitiam :/18 et fac luctum secundum meritum ejus/ uno die, vel duobus, propter detractionem :/19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,/ et tristitia cordis flectit cervicem./20 In abductione permanet tristitia,/ et substantia inopis secundum cor ejus./21 Ne dederis in tristitia cor tuum,/ sed repelle eam a te, et memento novissimorum./22 Noli oblivisci, neque enim est conversio :/ et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis./23 Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :/ mihi heri, et tibi hodie./24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,/ et consolare illum in exitu spiritus sui.]25 [Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,/ et qui minoratur actu sapientiam percipiet,/ qua sapientia replebitur./26 Qui tenet aratrum,/ et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,/ et conversatur in operibus eorum,/ et enarratio ejus in filiis taurorum./27 Cor suum dabit ad versandos sulcos,/ et vigilia ejus in sagina vaccarum./28 Sic omnis faber et architectus,/ qui noctem tamquam diem transigit :/ qui sculpit signacula sculptilia,/ et assiduitas ejus variat picturam :/ cor suum dabit in similitudinem picturæ,/ et vigilia sua perficiet opus./29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,/ et considerans opus ferri :/ vapor ignis uret carnes ejus,/ et in calore fornacis concertatur./30 Vox mallei innovat aurem ejus,/ et contra similitudinem vasis oculus ejus./31 Cor suum dabit in consummationem operum,/ et vigilia sua ornabit in perfectionem./32 Sic figulus sedens ad opus suum,/ convertens pedibus suis rotam,/ qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,/ et in numero est omnis operatio ejus./33 In brachio suo formabit lutum,/ et ante pedes suos curvabit virtutem suam./34 Cor suum dabit ut consummet linitionem,/ et vigilia sua mundabit fornacem./35 Omnes hi in manibus suis speraverunt,/ et unusquisque in arte sua sapiens est./36 Sine his omnibus non ædificatur civitas,/37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt,/ et in ecclesiam non transilient./38 Super sellam judicis non sedebunt,/ et testamentum judicii non intelligent,/ neque palam facient disciplinam et judicium,/ et in parabolis non invenientur :/39 sed creaturam ævi confirmabunt :/ et deprecatio illorum in operatione artis,/ accomodantes animam suam,/ et conquirentes in lege Altissimi.]