Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [O mors, quam amara est memoria tua/ homini pacem habenti in substantiis suis :/2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,/ et adhuc valenti accipere cibum !/3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,/ et qui minoratur viribus,/4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est,/ et incredibili, qui perdit patientiam !/5 Noli metuere judicium mortis :/ memento quæ ante te fuerunt,/ et quæ superventura sunt tibi :/ hoc judicium a Domino omni carni./6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?/ sive decem, sive centum, sive mille anni :/7 non est enim in inferno accusatio vitæ.]8 [Filii abominationum fiunt filii peccatorum,/ et qui conversantur secus domos impiorum./9 Filiorum peccatorum periet hæreditas,/ et cum semine illorum assiduitas opprobrii./10 De patre impio queruntur filii,/ quoniam propter illum sunt in opprobrio./11 Væ vobis, viri impii,/ qui dereliquistis legem Domini Altissimi !/12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :/ et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra./13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :/ sic impii a maledicto in perditionem./14 Luctus hominum in corpore ipsorum :/ nomen autem impiorum delebitur./15 Curam habe de bono nomine :/ hoc enim magis permanebit tibi/ quam mille thesauri pretiosi et magni./16 Bonæ vitæ numerus dierum :/ bonum autem nomen permanebit in ævum.]17 [Disciplinam in pace conservate, filii :/ sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,/ quæ utilitas in utrisque ?/18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,/ quam homo qui abscondit sapientiam suam./19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :/20 non est enim bonum omnem reverentiam observare,/ et non omnia omnibus bene placent in fide./21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione :/ et a præsidente et a potente de mendacio :/22 a principe et a judice de delicto :/ a synagoga et plebe de iniquitate :/23 a socio et amico de injustitia,/ et de loco in quo habitas :/24 de furto, de veritate Dei, et testamento :/ de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :/25 a salutantibus de silentio,/ a respectu mulieris fornicariæ,/ et ab aversione vultus cognati./26 Ne avertas faciem a proximo tuo,/ et ab auferendo partem et non restituendo./27 Ne respicias mulierem alieni viri,/ et ne scruteris ancillam ejus,/ neque steteris ad lectum ejus./28 Ab amicis de sermonibus improperii :/ et cum dederis, ne improperes.]