Codex Sacra scripture, aligned
← 45 compare 47 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis,/ qui fuit magnus secundum nomen suum,/ 2 maximus in salutem electorum Dei,/ expugnare insurgentes hostes,/ ut consequeretur hæreditatem Israël./ 3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas,/ et jactando contra civitates rhomphæas !/ 4 Quis ante illum sic restitit ?/ nam hostes ipse Dominus perduxit./ 5 An non in iracundia ejus impeditus est sol,/ et una dies facta est quasi duo ?/ 6 Invocavit Altissimum potentem,/ in oppugnando inimicos undique :/ et audivit illum magnus et sanctus Deus,/ in saxis grandinis virtutis valde fortis./ 7 Impetum fecit contra gentem hostilem,/ et in descensu perdidit contrarios :/ 8 ut cognoscant gentes potentiam ejus,/ quia contra Deum pugnare non est facile./ Et secutus est a tergo potentis :/ 9 et in diebus Moysi misericordiam fecit,/ ipse, et Caleb filius Jephone,/ stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis,/ et perfringere murmur malitiæ./ 10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt/ a numero sexcentorum millium peditum,/ inducere illos in hæreditatem,/ in terram quæ manat lac et mel./ 11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem,/ et usque in senectutem permansit illi virtus,/ ut ascenderet in excelsum terræ locum,/ et semen ipsius obtinuit hæreditatem,/ 12 ut viderent omnes filii Israël/ quia bonum est obsequi sancto Deo.] 13 [Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor,/ qui non aversi sunt a Domino,/ 14 ut sit memoria illorum in benedictione,/ et ossa eorum pullulent de loco suo :/ 15 et nomen eorum permaneat in æternum,/ permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.] 16 [Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini,/ renovavit imperium,/ et unxit principes in gente sua./ 17 In lege Domini congregationem judicavit,/ et vidit Deus Jacob :/ et in fide sua probatus est propheta,/ 18 et cognitus est in verbis suis fidelis,/ quia vidit Deum lucis./ 19 Et invocavit Dominum omnipotentem,/ in oppugnando hostes circumstantes undique,/ in oblatione agni inviolati./ 20 Et intonuit de cælo Dominus,/ et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :/ 21 et contrivit principes Tyriorum,/ et omnes duces Philisthiim :/ 22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi,/ testimonium præbuit in conspectu Domini et christi :/ pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit,/ et non accusavit illum homo./ 23 Et post hoc dormivit : et notum fecit regi,/ et ostendit illi finem vitæ suæ :/ et exaltavit vocem suam de terra in prophetia,/ delere impietatem gentis.]