Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Noli attendere ad possessiones iniquas,/ et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :/ nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis./2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,/3 et ne dixeris : Quomodo potui ?/ aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?/ Deus enim vindicans vindicabit./4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?/ Altissimus enim est patiens redditor./5 De propitiatio peccato noli esse sine metu,/ neque adjicias peccatum super peccatum./6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,/ multitudinis peccatorum meorum miserebitur :/7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,/ et in peccatores respicit ira illius./8 Non tardes converti ad Dominum,/ et ne differas de die in diem :/9 subito enim veniet ira illius,/ et in tempore vindictæ disperdet te./10 Noli anxius esse in divitiis injustis :/ non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]11 [Non ventiles te in omnem ventum,/ et non eas in omnem viam :/ sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua./12 Esto firmus in via Domini,/ et in veritate sensus tui et scientia :/ et prosequatur te verbum pacis et justitiæ./13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,/ et cum sapientia proferas responsum verum./14 Si est tibi intellectus, responde proximo :/ sin autem, sit manus tua super os tuum,/ ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris./15 Honor et gloria in sermone sensati :/ lingua vero imprudentis subversio est ipsius./16 Non appelleris susurro,/ et lingua tua ne capiaris et confundaris :/17 super furem enim est confusio et pnitentia,/ et denotatio pessima super bilinguem :/ susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia./18 Justifica pusillum/ et magnum similiter.]