Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ego flos campi,/ et lilium convallium./2 Sicut lilium inter spinas,/ sic amica mea inter filias./3 Sicut malus inter ligna silvarum,/ sic dilectus meus inter filios./ Sub umbra illius quem desideraveram sedi,/ et fructus ejus dulcis gutturi meo./4 Introduxit me in cellam vinariam ;/ ordinavit in me caritatem./5 Fulcite me floribus,/ stipate me malis,/ quia amore langueo./6 Læva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ quoadusque ipsa velit./8 Vox dilecti mei ; ecce iste venit,/ saliens in montibus, transiliens colles./9 Similis est dilectus meus capreæ,/ hinnuloque cervorum./ En ipse stat post parietem nostrum,/ respiciens per fenestras,/ prospiciens per cancellos./10 En dilectus meus loquitur mihi./ Surge, propera, amica mea,/ columba mea, formosa mea, et veni :/11 jam enim hiems transiit ;/ imber abiit, et recessit./12 Flores apparuerunt in terra nostra ;/ tempus putationis advenit :/ vox turturis audita est in terra nostra ;/13 ficus protulit grossos suos ;/ vineæ florentes dederunt odorem suum./ Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :/14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,/ ostende mihi faciem tuam,/ sonet vox tua in auribus meis :/ vox enim tua dulcis, et facies tua decora./15 Capite nobis vulpes parvulas/ quæ demoliuntur vineas :/ nam vinea nostra floruit./16 Dilectus meus mihi, et ego illi,/ qui pascitur inter lilia,/17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ./ Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,/ hinnuloque cervorum super montes Bether.]