Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [ Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,/ ut pascatur in hortis, et lilia colligat./2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,/ qui pascitur inter lilia./3 Pulchra es, amica mea ;/ suavis, et decora sicut Jerusalem ;/ terribilis ut castrorum acies ordinata./4 Averte oculos tuos a me,/ quia ipsi me avolare fecerunt./ Capilli tui sicut grex caprarum/ quæ apparuerunt de Galaad./5 Dentes tui sicut grex ovium/ quæ ascenderunt de lavacro :/ omnes gemellis ftibus,/ et sterilis non est in eis./6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,/ absque occultis tuis./7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,/ et adolescentularum non est numerus./8 Una est columba mea, perfecta mea,/ una est matris suæ, electa genetrici suæ./ Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;/ reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam./9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,/ pulchra ut luna, electa ut sol,/ terribilis ut castrorum acies ordinata ?/10 Descendi in hortum nucum,/ ut viderem poma convallium,/ et inspicerem si floruisset vinea,/ et germinassent mala punica./11 Nescivi : anima mea conturbavit me,/ propter quadrigas Aminadab./12 Revertere, revertere, Sulamitis !/ revertere, revertere ut intueamur te.]