Codex Sacra scripture, aligned
← 7 compare

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Quis mihi det te fratrem meum,/ sugentem ubera matris meæ,/ ut inveniam te foris, et deosculer te,/ et jam me nemo despiciat ?/ 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ :/ ibi me docebis,/ et dabo tibi poculum ex vino condito,/ et mustum malorum granatorum meorum./ 3 Læva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./ 4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ donec ipsa velit./ 5 Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens,/ innixa super dilectum suum ?/ Sub arbore malo suscitavi te ;/ ibi corrupta est mater tua,/ ibi violata est genitrix tua./ 6 Pone me ut signaculum super cor tuum,/ ut signaculum super brachium tuum,/ quia fortis est ut mors dilectio,/ dura sicut infernus æmulatio :/ lampades ejus lampades ignis atque flammarum./ 7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,/ nec flumina obruent illam./ Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,/ quasi nihil despiciet eam./ 8 Soror nostra parva,/ et ubera non habet ;/ quid faciemus sorori nostræ/ in die quando alloquenda est ?/ 9 Si murus est,/ ædificemus super eum propugnacula argentea ;/ si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis./ 10 Ego murus, et ubera mea sicut turris,/ ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens./ 11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos :/ tradidit eam custodibus ;/ vir affert pro fructu ejus mille argenteos./ 12 Vinea mea coram me est./ Mille tui pacifici,/ et ducenti his qui custodiunt fructus ejus./ 13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant ;/ fac me audire vocem tuam./ 14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ,/ hinnuloque cervorum super montes aromatum.]