Codex Sacra scripture, aligned
← 12 compare 14 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : [Magnus es, Domine, in æternum,/ et in omnia sæcula regnum tuum :/ 2 quoniam tu flagellas, et salvas ;/ deducis ad inferos, et reducis :/ et non est qui effugiat manum tuam./ 3 Confitemini Domino, filii Israël,/ et in conspectu gentium laudate eum :/ 4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,/ ut vos enarretis mirabilia ejus,/ et faciatis scire eos/ quia non est alius deus omnipotens præter eum./ 5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,/ et ipse salvabit nos propter misericordiam suam./ 6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,/ et cum timore et tremore confitemini illi :/ regemque sæculorum exaltate in operibus vestris./ 7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :/ quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem./ 8 Convertimini itaque peccatores,/ et facite justitiam coram Deo,/ credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam./ 9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur./ 10 Benedicite Dominum omnes electi ejus :/ agite dies lætitiæ, et confitemini illi./ 11 Jerusalem civitas Dei,/ castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum./ 12 Confitere Domino in bonis tuis,/ et benedic Deum sæculorum :/ ut reædificet in te tabernaculum suum,/ et revocet ad te omnes captivos,/ et gaudeas in omnia sæcula sæculorum./ 13 Luce splendida fulgebis,/ et omnes fines terræ adorabunt te./ 14 Nationes ex longinquo ad te venient,/ et munera deferentes adorabunt in te Dominum,/ et terram tuam in sanctificationem habebunt :/ 15 nomen enim magnum invocabunt in te./ 16 Maledicti erunt qui contempserint te,/ et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te :/ benedictique erunt qui ædificaverint te./ 17 Tu autem lætaberis in filiis tuis,/ quoniam omnes benedicentur,/ et congregabuntur ad Dominum./ 18 Beati omnes qui diligunt te,/ et qui gaudent super pace tua./ 19 Anima mea, benedic Dominum,/ quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam/ a cunctis tribulationibus ejus/ Dominus Deus noster./ 20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei/ ad videndam claritatem Jerusalem./ 21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur,/ et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus./ 22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur,/ et per vicos ejus alleluja cantabitur./ 23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,/ et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.]