Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Vani autem sunt omnes homines/ in quibus non subest scientia Dei ;/ et de his quæ videntur bona,/ non potuerunt intelligere eum qui est,/ neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :/2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,/ aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,/ rectores orbis terrarum deos putaverunt./3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt,/ sciant quanto his dominator eorum speciosior est :/ speciei enim generator hæc omnia constituit./4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,/ intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :/5 a magnitudine enim speciei et creaturæ/ cognoscibiliter poterit creator horum videri./6 Sed tamen adhuc in his minor est querela ;/ et hi enim fortasse errant,/ Deum quærentes, et volentes invenire./7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,/ et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur./8 Iterum autem nec his debet ignosci./9 Si enim tantum potuerunt scire/ ut possent æstimare sæculum,/ quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?]10 [Infelices autem sunt,/ et inter mortuos spes illorum est,/ qui appellaverunt deos opera manuum hominum :/ aurum et argentum, artis inventionem,/ et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,/ opus manus antiquæ./11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,/ et hujus docte eradat omnem corticem,/ et arte sua usus/ diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;/12 reliquiis autem ejus operis/ ad præparationem escæ abutatur,/13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit,/ lignum curvum et vorticibus plenum/ sculpat diligenter per vacuitatem suam,/ et per scientiam suæ artis figuret illud,/ et assimilet illud imagini hominis,/14 aut alicui ex animalibus illud comparet :/ perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,/ et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;/15 et faciat ei dignam habitationem,/ et in pariete ponens illud,/ et confirmans ferro16 ne forte cadat,/ prospiciens illi :/ sciens quoniam non potest adjuvare se :/ imago enim est, et opus est illi adjutorium./17 Et de substantia sua, et de filiis suis,/ et de nuptiis votum faciens inquirit :/ non erubescit loqui cum illo qui sine anima est./18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,/ et pro vita rogat mortuum,/ et in adjutorium inutilem invocat./19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ;/ et de acquirendo, et de operando,/ et de omnium rerum eventu,/ petit ab eo qui in omnibus est inutilis.]