Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,/ et per multitudinem bestiarum exterminati sunt./2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,/ quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,/ escam parans eis ortygometram :/3 ut illi quidem, concupiscentes escam/ propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,/ etiam a necessaria concupiscentia averterentur./ Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam./4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem/ supervenire interitum exercentibus tyrannidem ;/ his autem tantum ostendere/ quemadmodum inimici eorum exterminabantur./5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,/ morsibus perversorum colubrorum exterminabantur./6 Sed non in perpetuum ira tua permansit,/ sed ad correptionem in brevi turbati sunt,/ signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ./7 Qui enim conversus est,/ non per hoc quod videbat sanabatur,/ sed per te, omnium salvatorem./8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris/ quia tu es qui liberas ab omni malo./9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,/ et non est inventa sanitas animæ illorum,/ quia digni erant ab hujuscemodi exterminari./10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :/ misericordia enim tua adveniens sanabat illos./11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,/ et velociter salvabantur :/ ne in altam incidentes oblivionem/ non possent tuo uti adjutorio./12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :/ sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia./13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,/ et deducis ad portas mortis, et reducis./14 Homo autem occidit quidem per malitiam ;/ et cum exierit spiritus, non revertetur,/ nec revocabit animam quæ recepta est./15 Sed tuam manum effugere impossibile est./16 Negantes enim te nosse impii,/ per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :/ novis aquis, et grandinibus,/ et pluviis persecutionem passi,/ et per ignem consumpti./17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,/ plus ignis valebat :/ vindex est enim orbis justorum./18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,/ ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,/ sed ut ipsi videntes scirent/ quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem./19 Et quodam tempore in aqua/ supra virtutem ignis exardescebat undique,/ ut iniquæ terræ nationem exterminaret./20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,/ et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,/ omne delectamentum in se habentem,/ et omnis saporis suavitatem./21 Substantia enim tua dulcedinem tuam,/ quam in filios habes, ostendebat ;/ et deserviens uniuscujusque voluntati,/ ad quod quisque volebat convertebatur./22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :/ ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat/ ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;/23 hic autem iterum ut nutrirentur justi,/ etiam suæ virtutis oblitus est./24 Creatura enim tibi factori deserviens,/ exardescit in tormentum adversus injustos,/ et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt./25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,/ omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,/ ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :/26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,/ quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,/ sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat./27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,/ statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :/28 ut notum omnibus esset/ quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,/ et ad ortum lucis te adorare./29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,/ et disperiet tamquam aqua supervacua.]