Codex Sacra scripture, aligned
← 9 compare 11 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino,/ et Dominus faciet nives :/ et pluviam imbris dabit eis,/ singulis herbam in agro./ 2 Quia simulacra locuta sunt inutile,/ et divini viderunt mendacium :/ et somniatores locuti sunt frustra,/ vane consolabantur :/ idcirco abducti sunt quasi grex :/ affligentur, quia non est eis pastor./ 3 Super pastores iratus est furor meus,/ et super hircos visitabo :/ quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,/ et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello./ 4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,/ ex ipso arcus prælii,/ ex ipso egredietur omnis exactor simul./ 5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,/ et bellabunt, quia Dominus cum eis :/ et confundentur ascensores equorum./ 6 Et confortabo domum Juda,/ et domum Joseph salvabo :/ et convertam eos, quia miserebor eorum :/ et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :/ ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos./ 7 Et erunt quasi fortes Ephraim,/ et lætabitur cor eorum quasi a vino :/ et filii eorum videbunt, et lætabuntur,/ et exsultabit cor eorum in Domino./ 8 Sibilabo eis, et congregabo illos,/ quia redemi eos :/ et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati./ 9 Et seminabo eos in populis,/ et de longe recordabuntur mei :/ et vivent cum filiis suis, et revertentur./ 10 Et reducam eos de terra Ægypti,/ et de Assyriis congregabo eos,/ et ad terram Galaad et Libani adducam eos,/ et non invenietur eis locus :/ 11 et transibit in maris freto,/ et percutiet in mari fluctus,/ et confundentur omnia profunda fluminis :/ et humiliabitur superbia Assur,/ et sceptrum Ægypti recedet./ 12 Confortabo eos in Domino,/ et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]