Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Hic liber mandatorum Dei,/ et lex quæ est in æternum :/ omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :/ qui autem dereliquerunt eam, in mortem./2 Convertere, Jacob, et apprehende eam :/ ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus./3 Ne tradas alteri gloriam tuam,/ et dignitatem tuam genti alienæ./4 Beati sumus, Israël,/ quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.]5 [Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :/6 venundati estis gentibus non in perditionem :/ sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,/ traditi estis adversariis./7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,/ immolantes dæmoniis, et non Deo./8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,/ et contristastis nutricem vestram Jerusalem./9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :/ Audite, confines Sion :/ adduxit enim mihi Deus luctum magnum./10 Vidi enim captivitatem populi mei,/ filiorum meorum et filiarum,/ quam superduxit illis Æternus./11 Nutrivi enim illos cum jucunditate ;/ dimisi autem illos cum fletu et luctu./12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :/ a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,/ quia declinaverunt a lege Dei./13 Justitias autem ipsius nescierunt,/ nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,/ neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt./14 Veniant confines Sion,/ et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,/ quam superduxit illis Æternus./15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo,/ gentem improbam, et alterius linguæ,/16 qui non sunt reveriti senem,/ neque puerorum miserti sunt,/ et abduxerunt dilectos viduæ,/ et a filiis unicam desolaverunt./17 Ego autem, quid possum adjuvare vos ?/18 qui enim adduxit super vos mala,/ ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum./19 Ambulate, filii, ambulate :/ ego enim derelicta sum sola./20 Exui me stola pacis,/ indui autem me sacco obsecrationis,/ et clamabo ad Altissimum in diebus meis./21 Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,/ et eripiet vos de manu principum inimicorum./22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram,/ et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia/ quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro./23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu :/ reducet autem vos mihi Dominus/ cum gaudio et jucunditate in sempiternum./24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,/ sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,/ quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno./25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :/ persecutus est enim te inimicus tuus :/ sed cito videbis perditionem ipsius,/ et super cervices ipsius ascendes./26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas :/ ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis./27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :/ erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos./28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,/ decies tantum iterum convertentes requiretis eum :/29 qui enim induxit vobis mala,/ ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.]30 [Animæquior esto, Jerusalem :/ exhortatur enim te, qui te nominavit./31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :/ et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur./32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,/ et quæ accepit filios tuos./33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,/ sic contristabitur in sua desolatione,/34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,/ et gaudimonium ejus erit in luctum./35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,/ et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis./36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem,/ et vide jucunditatem a Deo tibi venientem./37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos :/ veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,/ gaudentes in honorem Dei.]