Codex Sacra scripture, aligned
← 4 compare 6 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,/ et indue te decore, et honore ejus,/ quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ./ 2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ,/ et imponet mitram capiti honoris æterni./ 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te,/ omni qui sub cælo est./ 4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum :/ pax justitiæ, et honor pietatis./ 5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso :/ et circumspice ad orientem,/ et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,/ in verbo Sancti,/ gaudentes Dei memoria./ 6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis :/ adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore/ sicut filios regni :/ 7 constituit enim Deus/ humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,/ et convalles replere in æqualitatem terræ,/ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei./ 8 Obumbraverunt autem et silvæ,/ et omne lignum suavitatis Israël/ ex mandato Dei./ 9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,/ cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.]