Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti./ Pretiosior est sapientia et gloria,/ parva et ad tempus stultitia./2 Cor sapientis in dextera ejus,/ et cor stulti in sinistra illius./3 Sed et in via stultus ambulans,/ cum ipse insipiens sit,/ omnes stultos æstimat./4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,/ locum tuum ne dimiseris,/ quia curatio faciet cessare peccata maxima.]5 [Est malum quod vidi sub sole,/ quasi per errorem egrediens a facie principis :/6 positum stultum in dignitate sublimi,/ et divites sedere deorsum./7 Vidi servos in equis,/ et principes ambulantes super terram quasi servos./8 Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui dissipat sepem mordebit eum coluber./9 Qui transfert lapides affligetur in eis,/ et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis./10 Si retusum fuerit ferrum,/ et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,/ multo labore exacuetur,/ et post industriam sequetur sapientia./11 Si mordeat serpens in silentio,/ nihil eo minus habet qui occulte detrahit./12 Verba oris sapientis gratia,/ et labia insipientis præcipitabunt eum ;/13 initium verborum ejus stultitia,/ et novissimum oris illius error pessimus./14 Stultus verba multiplicat./ Ignorat homo quid ante se fuerit ;/ et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?/15 Labor stultorum affliget eos,/ qui nesciunt in urbem pergere.]16 [Væ tibi, terra, cujus rex puer est,/ et cujus principes mane comedunt./17 Beata terra cujus rex nobilis est,/ et cujus principes vescuntur in tempore suo,/ ad reficiendum, et non ad luxuriam./18 In pigritiis humiliabitur contignatio,/ et in infirmitate manuum perstillabit domus./19 In risum faciunt panem et vinum/ ut epulentur viventes ;/ et pecuniæ obediunt omnia./20 In cogitatione tua regi ne detrahas,/ et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :/ quia et aves cæli portabunt vocem tuam,/ et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]