Codex Sacra scripture, aligned
← 8 compare 10 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Omnia hæc tractavi in corde meo,/ ut curiose intelligerem./ Sunt justi atque sapientes,/ et opera eorum in manu Dei ;/ et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit./ 2 Sed omnia in futurum servantur incerta,/ eo quod universa æque eveniant justo et impio,/ bono et malo, mundo et immundo,/ immolanti victimas et sacrificia contemnenti./ Sicut bonus, sic et peccator ;/ ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.] 3 [Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :/ quia eadem cunctis eveniunt./ Unde et corda filiorum hominum implentur malitia/ et contemptu in vita sua,/ et post hæc ad inferos deducentur./ 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;/ melior est canis vivus leone mortuo./ 5 Viventes enim sciunt se esse morituros ;/ mortui vero nihil noverunt amplius,/ nec habent ultra mercedem,/ quia oblivioni tradita est memoria eorum./ 6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;/ nec habent partem in hoc sæculo,/ et in opere quod sub sole geritur./ 7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,/ et bibe cum gaudio vinum tuum,/ quia Deo placent opera tua./ 8 Omni tempore sint vestimenta tua candida,/ et oleum de capite tuo non deficiat./ 9 Perfruere vita cum uxore quam diligis,/ cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,/ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :/ hæc est enim pars in vita/ et in labore tuo quo laboras sub sole./ 10 Quodcumque facere potest manus tua,/ instanter operare,/ quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia/ erunt apud inferos, quo tu properas.] 11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole/ nec velocium esse cursum,/ nec fortium bellum,/ nec sapientium panem,/ nec doctorum divitias,/ nec artificum gratiam ;/ sed tempus casumque in omnibus./ 12 Nescit homo finem suum ;/ sed sicut pisces capiuntur hamo,/ et sicut aves laqueo comprehenduntur,/ sic capiuntur homines in tempore malo,/ cum eis extemplo supervenerit./ 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,/ et probavi maximam :/ 14 civitas parva, et pauci in ea viri ;/ venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,/ exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio./ 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,/ et liberavit urbem per sapientiam suam ;/ et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis./ 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine./ Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,/ et verba ejus non sunt audita ?/ 17 Verba sapientium audiuntur in silentio,/ plus quam clamor principis inter stultos./ 18 Melior est sapientia quam arma bellica ;/ et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]