Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Sapientia hominis lucet in vultu ejus,/ et potentissimus faciem illius commutabit./2 Ego os regis observo,/ et præcepta juramenti Dei./3 Ne festines recedere a facie ejus,/ neque permaneas in opere malo :/ quia omne quod voluerit faciet./4 Et sermo illius potestate plenus est,/ nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?/5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali./ Tempus et responsionem cor sapientis intelligit./6 Omni negotio tempus est, et opportunitas :/ et multa hominis afflictio,/7 quia ignorat præterita,/ et futura nullo scire potest nuntio./8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum,/ nec habet potestatem in die mortis :/ nec sinitur quiescere ingruente bello,/ neque salvabit impietas impium.]9 [Omnia hæc consideravi,/ et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole./ Interdum dominatur homo homini in malum suum./10 Vidi impios sepultos,/ qui etiam cum adhuc viverent/ in loco sancto erant,/ et laudabantur in civitate/ quasi justorum operum./ Sed et hoc vanitas est./11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,/ absque timore ullo/ filii hominum perpetrant mala./12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,/ et per patientiam sustentatur ;/ ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,/ qui verentur faciem ejus./13 Non sit bonum impio,/ nec prolongentur dies ejus,/ sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini./14 Est et alia vanitas quæ fit super terram :/ sunt justi quibus mala proveniunt/ quasi opera egerint impiorum :/ et sunt impii qui ita securi sunt/ quasi justorum facta habeant./ Sed et hoc vanissimum judico./15 Laudavi igitur lætitiam ;/ quod non esset homini bonum sub sole,/ nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,/ et hoc solum secum auferret de labore suo,/ in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole./16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,/ et intelligerem distentionem quæ versatur in terra./ Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis./17 Et intellexi quod omnium operum Dei/ nullam possit homo invenire rationem/ eorum quæ fiunt sub sole ;/ et quanto plus laboraverit ad quærendum,/ tanto minus inveniat :/ etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]