Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Væ qui condunt leges iniquas,/ et scribentes injustitiam scripserunt,/2 ut opprimerent in judicio pauperes,/ et vim facerent causæ humilium populi mei ;/ ut essent viduæ præda eorum,/ et pupillos diriperent./3 Quid facietis in die visitationis,/ et calamitatis de longe venientis ?/ ad cujus confugietis auxilium ?/ et ubi derelinquetis gloriam vestram,/4 ne incurvemini sub vinculo,/ et cum interfectis cadatis ?/ Super omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta.]5 [Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;/ in manu eorum indignatio mea./6 Ad gentem fallacem mittam eum,/ et contra populum furoris mei mandabo illi,/ ut auferat spolia, et diripiat prædam,/ et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum./7 Ipse autem non sic arbitrabitur,/ et cor ejus non ita existimabit ;/ sed ad conterendum erit cor ejus,/ et ad internecionem gentium non paucarum./8 Dicet enim :9 Numquid non principes mei simul reges sunt ?/ numquid non ut Charcamis, sic Calano ?/ et ut Arphad, sic Emath ?/ numquid non ut Damascus, sic Samaria ?/10 Quomodo invenit manus mea regna idoli,/ sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria./11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,/ sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?/12 Et erit, cum impleverit Dominus/ cuncta opera sua/ in monte Sion et in Jerusalem,/ visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,/ et super gloriam altitudinis oculorum ejus./13 Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,/ et in sapientia mea intellexi ;/ et abstuli terminos populorum,/ et principes eorum deprædatus sum,/ et detraxi quasi potens in sublimi residentes./14 Et invenit quasi nidum manus mea/ fortitudinem populorum ;/ et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,/ sic universam terram ego congregavi ;/ et non fuit qui moveret pennam,/ et aperiret os, et ganniret./15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?/ aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?/ Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,/ et exaltetur baculus, qui utique lignum est./16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,/ in pinguibus ejus tenuitatem ;/ et subtus gloriam ejus succensa ardebit/ quasi combustio ignis./17 Et erit lumen Israël in igne,/ et Sanctus ejus in flamma ;/ et succendetur, et devorabitur/ spina ejus et vepres in die una./18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,/ ab anima usque ad carnem consumetur ;/ et erit terrore profugus./19 Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,/ et puer scribet eos.]20 [Et erit in die illa :/ non adjiciet residuum Israël,/ et hi qui fugerint de domo Jacob,/ inniti super eo qui percutit eos ;/ sed innitetur super Dominum,/ Sanctum Israël, in veritate./21 Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob/ ad Deum fortem./22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,/ reliquiæ convertentur ex eo ;/ consummatio abbreviata/ inundabit justitiam./23 Consummationem enim et abbreviationem/ Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ./24 Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum :/ Noli timere, populus meus,/ habitator Sion, ab Assur :/ in virga percutiet te,/ et baculum suum levabit super te,/ in via Ægypti./25 Adhuc enim paululum modicumque,/ et consummabitur indignatio/ et furor meus super scelus eorum./26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,/ juxta plagam Madian in petra Oreb :/ et virgam suam super mare,/ et levabit eam in via Ægypti./27 Et erit in die illa :/ auferetur onus ejus de humero tuo/ et jugum ejus de collo tuo,/ et computrescet jugum a facie olei.]28 [Veniet in Ajath, transibit in Magron,/ apud Machmas commendabit vasa sua./29 Transierunt cursim,/ Gaba sedes nostra ;/ obstupuit Rama,/ Gabaath Saulis fugit./30 Hinni voce tua, filia Gallim,/ attende Laisa, paupercula Anathoth./31 Migravit Medemena ;/ habitatores Gabim, confortamini./32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur ;/ agitabit manum suam super montem filiæ Sion,/ collem Jerusalem./33 Ecce Dominator, Dominus exercituum,/ confringet lagunculam in terrore ;/ et excelsi statura succidentur,/ et sublimes humiliabuntur./34 Et subvertentur condensa saltus ferro ;/ et Libanus cum excelsis cadet.]