Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Primo tempore alleviata est/ terra Zabulon et terra Nephthali :/ et novissimo aggravata est via maris/ trans Jordanem Galilææ gentium./2 Populus qui ambulabat in tenebris,/ vidit lucem magnam ;/ habitantibus in regione umbræ mortis,/ lux orta est eis./3 Multiplicasti gentem,/ et non magnificasti lætitiam./ Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;/ sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia./4 Jugum enim oneris ejus,/ et virgam humeri ejus,/ et sceptrum exactoris ejus/ superasti, sicut in die Madian./5 Quia omnis violenta prædatio cum tumultu,/ et vestimentum mistum sanguine,/ erit in combustionem,/ et cibus ignis./6 Parvulus enim natus est nobis,/ et filius datus est nobis,/ et factus est principatus super humerum ejus :/ et vocabitur nomen ejus,/ Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,/ Pater futuri sæculi, Princeps pacis./7 Multiplicabitur ejus imperium,/ et pacis non erit finis ;/ super solium David, et super regnum ejus sedebit,/ ut confirmet illud et corroboret/ in judicio et justitia,/ amodo et usque in sempiternum :/ zelus Domini exercituum faciet hoc.]8 [Verbum misit Dominus in Jacob,/ et cecidit in Israël./9 Et sciet omnis populus Ephraim,/ et habitantes Samariam,/ in superbia et magnitudine cordis dicentes :/10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;/ sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus./11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,/ et inimicos ejus in tumultum vertet./12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;/ et devorabunt Israël toto ore./ In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./13 Et populus non est reversus ad percutientem se,/ et Dominum exercituum non inquisierunt./14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,/ incurvantem et refrenantem, die una./15 Longævus et honorabilis, ipse est caput ;/ et propheta docens mendacium, ipse est cauda./16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;/ et qui beatificantur, præcipitati./17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,/ et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :/ quia omnis hypocrita est et nequam,/ et universum os locutum est stultitiam ;/ in omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./18 Succensa est enim quasi ignis impietas :/ veprem et spinam vorabit,/ et succendetur in densitate saltus,/ et convolvetur superbia fumi./19 In ira Domini exercituum conturbata est terra,/ et erit populus quasi esca ignis ;/ vir fratri suo non parcet./20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;/ et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;/ unusquisque carnem brachii sui vorabit :/ Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;/ simul ipsi contra Judam./21 In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta.]