Codex Sacra scripture, aligned
← 20 compare 22 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,/ de deserto venit,/ de terra horribili./ 2 Visio dura nuntiata est mihi :/ qui incredulus est infideliter agit ;/ et qui depopulator est vastat./ Ascende, Ælam ; obside, Mede ;/ omnem gemitum ejus cessare feci./ 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;/ angustia possedit me/ sicut angustia parturientis ;/ corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem./ 4 Emarcuit cor meum ;/ tenebræ stupefecerunt me :/ Babylon dilecta mea/ posita est mihi in miraculum./ 5 Pone mensam, contemplare in specula/ comedentes et bibentes :/ surgite, principes,/ arripite clypeum./ 6 Hæc enim dixit mihi Dominus :/ Vade, et pone speculatorem,/ et quodcumque viderit annuntiet./ 7 Et vidit currum duorum equitum,/ ascensorem asini,/ et ascensorem cameli ;/ et contemplatus est diligenter multo intuitu./ 8 Et clamavit leo :/ Super speculam Domini ego sum,/ stans jugiter per diem ;/ et super custodiam meam ego sum,/ stans totis noctibus./ 9 Ecce iste venit ascensor/ vir bigæ equitum ;/ et respondit, et dixit :/ Cecidit, cecidit Babylon,/ et omnia sculptilia deorum ejus/ contrita sunt in terram./ 10 Tritura mea et filii areæ meæ,/ quæ audivi a Domino exercituum,/ Deo Israël,/ annuntiavi vobis.] 11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir :/ Custos, quid de nocte ?/ custos, quid de nocte ?/ 12 Dixit custos :/ Venit mane et nox ;/ si quæritis, quærite ;/ convertimini, venite.] 13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,/ in semitis Dedanim./ 14 Occurrentes sitienti ferte aquam,/ qui habitatis terram austri ;/ cum panibus occurrite fugienti./ 15 A facie enim gladiorum fugerunt,/ a facie gladii imminentis,/ a facie arcus extenti,/ a facie gravis prælii./ 16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me :/ Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,/ et auferetur omnis gloria Cedar./ 17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium/ de filiis Cedar imminuentur ;/ Dominus enim Deus Israël locutus est.]