Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti/ et tu omnis in tecta ?/2 Clamoris plena, urbs frequens,/ civitas exsultans ;/ interfecti tui, non interfecti gladio,/ nec mortui in bello./3 Cuncti principes tui fugerunt simul/ dureque ligati sunt ;/ omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;/ procul fugerunt./4 Propterea dixi : Recedite a me :/ amare flebo ;/ nolite incumbere ut consolemini me/ super vastitate filiæ populi mei ;/5 dies enim interfectionis,/ et conculcationis, et fletuum,/ Domino Deo exercituum,/ in valle Visionis,/ scrutans murum,/ et magnificus super montem./6 Et Ælam sumpsit pharetram,/ currum hominis equitis,/ et parietem nudavit clypeus./7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,/ et equites ponent sedes suas in porta./8 Et revelabitur operimentum Judæ,/ et videbis in die illa/ armamentarium domus saltus./9 Et scissuras civitatis David videbitis,/ quia multiplicatæ sunt ;/ et congregastis aquas piscinæ inferioris,/10 et domos Jerusalem numerastis,/ et destruxistis domos ad muniendum murum./11 Et lacum fecistis inter duos muros/ ad aquam piscinæ veteris ;/ et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,/ et operatorem ejus de longe non vidistis./12 Et vocabit Dominus Deus exercituum/ in die illa/ ad fletum, et ad planctum,/ ad calvitium, et ad cingulum sacci ;/13 et ecce gaudium et lætitia,/ occidere vitulos et jugulare arietes,/ comedere carnes, et bibere vinum :/ comedamus et bibamus,/ cras enim moriemur./14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :/ Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,/ dicit Dominus Deus exercituum.]15 [Hæc dicit Dominus Deus exercituum :/ Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,/ ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :/16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ?/ quia excidisti tibi hic sepulchrum,/ excidisti in excelso memoriale diligenter,/ in petra tabernaculum tibi./17 Ecce Dominus asportari te faciet,/ sicut asportatur gallus gallinaceus ;/ et quasi amictum, sic sublevabit te./18 Coronans coronabit te tribulatione ;/ quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;/ ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,/ ignominia domus domini tui./19 Et expellam te de statione tua,/ et de ministerio tuo deponam te./20 Et erit in die illa :/ vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,/21 et induam illum tunica tua,/ et cingulo tuo confortabo eum,/ et potestatem tuam dabo in manu ejus ;/ et erit quasi pater habitantibus Jerusalem/ et domui Juda./22 Et dabo clavem domus David/ super humerum ejus ;/ et aperiet, et non erit qui claudat ;/ et claudet, et non erit qui aperiat./23 Et figam illum paxillum in loco fideli,/ et erit in solium gloriæ domui patris ejus./24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;/ vasorum diversa genera,/ omne vas parvulum,/ a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum./25 In die illa, dicit Dominus exercituum,/ auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,/ et frangetur, et cadet,/ et peribit quod pependerat in eo,/ quia Dominus locutus est.]