Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ecce Dominus dissipabit terram :/ et nudabit eam, et affliget faciem ejus,/ et disperget habitatores ejus./2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;/ et sicut servus, sic dominus ejus ;/ sicut ancilla, sic domina ejus ;/ sicut emens, sic ille qui vendit ;/ sicut fnerator, sic is qui mutuum accipit ;/ sicut qui repetit, sic qui debet./3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;/ Dominus enim locutus est verbum hoc./4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;/ defluxit orbis,/ infirmata est altitudo populi terræ./5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis,/ quia transgressi sunt leges,/ mutaverunt jus,/ dissipaverunt fdus sempiternum./6 Propter hoc maledictio vorabit terram,/ et peccabunt habitatores ejus ;/ ideoque insanient cultores ejus,/ et relinquentur homines pauci./7 Luxit vindemia, infirmata est vitis,/ ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;/8 cessavit gaudium tympanorum,/ quievit sonitus lætantium,/ conticuit dulcedo citharæ./9 Cum cantico non bibent vinum ;/ amara erit potio bibentibus illam./10 Attrita est civitas vanitatis,/ clausa est omnis domus, nullo introëunte./11 Clamor erit super vino in plateis,/ deserta est omnia lætitia,/ translatum est gaudium terræ./12 Relicta est in urbe solitudo,/ et calamitas opprimet portas./13 Quia hæc erunt in medio terræ/ in medio populorum,/ quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt/ excutiantur ex olea et racemi,/ cum fuerit finita vindemia.]14 [Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :/ cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari./15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;/ in insulis maris/ nomen Domini Dei Israël./16 A finibus terræ laudes audivimus,/ gloriam Justi./ Et dixi : Secretum meum mihi,/ secretum meum mihi./ Væ mihi !/ prævaricantes prævaricati sunt,/ et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt./17 Formido, et fovea, et laqueus/ super te, qui habitator es terræ./18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;/ et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;/ quia cataractæ de excelsis apertæ sunt/ et concutientur fundamenta terræ./19 Confractione confringetur terra,/ contritione conteretur terra,/ commotione commovebitur terra ;/20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius,/ et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;/ et gravabit eam iniquitas sua,/ et corruet, et non adjiciet ut resurgat./21 Et erit : in die illa visitabit Dominus/ super militiam cæli in excelso,/ et super reges terræ qui sunt super terram ;/22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,/ et claudentur ibi in carcere,/ et post multos dies visitabuntur./23 Et erubescet luna, et confundetur sol,/ cum regnaverit Dominus exercituum/ in monte Sion et in Jerusalem/ et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]