Codex Sacra scripture, aligned
← 24 compare 26 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Domine, Deus meus es tu ;/ exaltabo te, et confitebor nomini tuo :/ quoniam fecisti mirabilia,/ cogitationes antiquas fideles. Amen./ 2 Quia posuisti civitatem in tumulum,/ urbem fortem in ruinam, domum alienorum :/ ut non sit civitas,/ et in sempiternum non ædificetur./ 3 Super hoc laudabit te populus fortis ;/ civitas gentium robustarum timebit te :/ 4 quia factus es fortitudo pauperi,/ fortitudo egeno in tribulatione sua,/ spes a turbine,/ umbraculum ab æstu ;/ spiritus enim robustorum/ quasi turbo impellens parietem./ 5 Sicut æstus in siti,/ tumultum alienorum humiliabis ;/ et quasi calore sub nube torrente,/ propaginem fortium marcescere facies./ 6 Et faciet Dominus exercituum/ omnibus populis in monte hoc/ convivium pinguium,/ convivium vindemiæ,/ pinguium medullatorum,/ vindemiæ defæcatæ./ 7 Et præcipitabit in monte isto/ faciem vinculi colligati super omnes populos,/ et telam quam orditus est super omnes nationes./ 8 Præcipitabit mortem in sempiternum ;/ et auferet Dominus Deus/ lacrimam ab omni facie,/ et opprobrium populi sui auferet/ de universa terra :/ quia Dominus locutus est.] 9 [Et dicet in die illa :/ Ecce Deus noster iste ;/ exspectavimus eum, et salvabit nos ;/ iste Dominus, sustinuimus eum :/ exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus./ 10 Quia requiescet manus Domini/ in monte isto ;/ et triturabitur Moab sub eo,/ sicuti teruntur paleæ in plaustro./ 11 Et extendet manus suas sub eo/ sicut extendit natans ad natandum ;/ et humiliabit gloriam ejus/ cum allisione manuum ejus./ 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum/ concident, et humiliabuntur,/ et detrahentur in terram usque ad pulverem.]