Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ecce in justitia regnabit rex,/ et principes in judicio præerunt./2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento,/ et celat se a tempestate ;/ sicut rivi aquarum in siti,/ et umbra petræ prominentis in terra deserta./3 Non caligabunt oculi videntium,/ et aures audientium diligenter auscultabunt./4 Et cor stultorum intelliget scientiam,/ et lingua balborum velociter loquetur et plane./5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,/ neque fraudulentus appellabitur major ;/6 stultus enim fatua loquetur,/ et cor ejus faciet iniquitatem,/ ut perficiat simulationem,/ et loquatur ad Dominum fraudulenter,/ et vacuam faciat animam esurientis,/ et potum sitienti auferat./7 Fraudulenti vasa pessima sunt ;/ ipse enim cogitationes concinnavit/ ad perdendos mites in sermone mendacii,/ cum loqueretur pauper judicium./8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,/ et ipse super duces stabit.]9 [Mulieres opulentæ, surgite,/ et audite vocem meam ;/ filiæ confidentes,/ percipite auribus eloquium meum./10 Post dies enim et annum,/ vos conturbabimini confidentes ;/ consummata est enim vindemia,/ collectio ultra non veniet./11 Obstupescite, opulentæ ;/ conturbamini, confidentes :/ exuite vos et confundimini ;/ accingite lumbos vestros./12 Super ubera plangite,/ super regione desiderabili,/ super vinea fertili./13 Super humum populi mei/ spinæ et vepres ascendent :/ quanto magis super omnes domos gaudii/ civitatis exsultantis !/14 Domus enim dimissa est,/ multitudo urbis relicta est,/ tenebræ et palpatio/ factæ sunt super speluncas usque in æternum ;/ gaudium onagrorum,/ pascua gregum./15 Donec effundatur super nos/ spiritus de excelso,/ et erit desertum in carmel,/ et carmel in saltum reputabitur./16 Et habitabit in solitudine judicium,/ et justitia in carmel sedebit./17 Et erit opus justitiæ pax,/ et cultus justitiæ silentium,/ et securitas usque in sempiternum./18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,/ et in tabernaculis fiduciæ,/ et in requie opulenta./19 Grando autem in descensione saltus,/ et humilitate humiliabitur civitas./20 Beati qui seminatis super omnes aquas,/ immittentes pedem bovis et asini.]