Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?/ et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?/ Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;/ cum fatigatus desieris contemnere, contemneris./2 Domine, miserere nostri,/ te enim exspectavimus ;/ esto brachium nostrum in mane,/ et salus nostra in tempore tribulationis./3 A voce angeli fugerunt populi,/ et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes./4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,/ velut cum fossæ plenæ fuerint de eo./5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;/ implevit Sion judicio et justitia./6 Et erit fides in temporibus tuis :/ divitiæ salutis sapientia et scientia ;/ timor Domini ipse est thesaurus ejus./7 Ecce videntes clamabunt foris ;/ angeli pacis amare flebunt./8 Dissipatæ sunt viæ,/ cessavit transiens per semitam :/ irritum factum est pactum, projecit civitates,/ non reputavit homines./9 Luxit et elanguit terra ;/ confusus est Libanus, et obsorduit :/ et factus est Saron sicut desertum,/ et concussa est Basan, et Carmelus./10 Nunc consurgam, dicit Dominus ;/ nunc exaltabor, nunc sublevabor./11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ;/ spiritus vester ut ignis vorabit vos./12 Et erunt populi quasi de incendio cinis ;/ spinæ congregatæ igni comburentur./13 Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;/ et cognoscite, vicini, fortitudinem meam./14 Conterriti sunt in Sion peccatores ;/ possedit tremor hypocritas./ Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?/ quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?/15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,/ qui projicit avaritiam ex calumnia,/ et excutit manus suas ab omni munere,/ qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,/ et claudit oculos suos ne videat malum./16 Iste in excelsis habitabit ;/ munimenta saxorum sublimitas ejus :/ panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt./17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus,/ cernent terram de longe./18 Cor tuum meditabitur timorem :/ ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?/ ubi doctor parvulorum ?/19 Populum impudentem non videbis,/ populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere/ disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia./20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :/ oculi tui videbunt Jerusalem,/ habitationem opulentam,/ tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;/ nec auferentur clavi ejus in sempiternum,/ et omnes funiculi ejus non rumpentur :/21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :/ locus fluviorum rivi latissimi et patentes :/ non transibit per eum navis remigum,/ neque trieris magna transgredietur eum./22 Dominus enim judex noster,/ Dominus legifer noster,/ Dominus rex noster,/ ipse salvabit nos./23 Laxati sunt funiculi tui,/ et non prævalebunt ;/ sic erit malus tuus/ ut dilatare signum non queas./ Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;/ claudi diripient rapinam./24 Nec dicet vicinus : Elangui ;/ populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]