Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Lætabitur deserta et invia,/ et exsultabit solitudo,/ et florebit quasi lilium./2 Germinans germinabit, et exsultabit/ lætabunda et laudans :/ gloria Libani data est ei,/ decor Carmeli et Saron ;/ ipsi videbunt gloriam Domini,/ et decorem Dei nostri./3 Confortate manus dissolutas,/ et genua debilia roborate./4 Dicite pusillanimis :/ Confortamini, et nolite timere :/ ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;/ Deus ipse veniet, et salvabit vos./5 Tunc aperientur oculi cæcorum,/ et aures surdorum patebunt ;/6 tunc saliet sicut cervus claudus,/ et aperta erit lingua mutorum :/ quia scissæ sunt in deserto aquæ,/ et torrentes in solitudine ;/7 et quæ erat arida, erit in stagnum,/ et sitiens in fontes aquarum./ In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,/ orietur viror calami et junci./8 Et erit ibi semita et via,/ et via sancta vocabitur :/ non transibit per eam pollutus,/ et hæc erit vobis directa via,/ ita ut stulti non errent per eam./9 Non erit ibi leo,/ et mala bestia non ascendet per eam,/ nec invenietur ibi ;/ et ambulabunt qui liberati fuerint./10 Et redempti a Domino convertentur,/ et venient in Sion cum laude,/ et lætitia sempiterna super caput eorum :/ gaudium et lætitiam obtinebunt,/ et fugiet dolor et gemitus.]