Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Accedite, gentes, et audite ;/ et populi, attendite :/ audiat terra, et plenitudo ejus ;/ orbis, et omne germen ejus./2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,/ et furor super universam militiam eorum :/ interfecit eos, et dedit eos in occisionem./3 Interfecti eorum projicientur,/ et de cadaveribus eorum ascendet ftor ;/ tabescent montes a sanguine eorum./4 Et tabescet omnis militia cælorum,/ et complicabuntur sicut liber cæli :/ et omnis militia eorum defluet,/ sicut defluit folium de vinea et de ficu./5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;/ ecce super Idumæam descendet,/ et super populum interfectionis meæ, ad judicium./6 Gladius Domini repletus est sanguine,/ incrassatus est adipe,/ de sanguine agnorum et hircorum,/ de sanguine medullatorum arietum :/ victima enim Domini in Bosra,/ et interfectio magna in terra Edom./7 Et descendent unicornes cum eis,/ et tauri cum potentibus ;/ inebriabitur terra eorum sanguine,/ et humus eorum adipe pinguium./8 Quia dies ultionis Domini,/ annus retributionum judicii Sion./9 Et convertentur torrentes ejus in picem,/ et humus ejus in sulphur ;/ et erit terra ejus in picem ardentem./10 Nocte et die non extinguetur,/ in sempiternum ascendet fumus ejus,/ a generatione in generationem desolabitur,/ in sæcula sæculorum non erit transiens per eam./11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;/ ibis et corvus habitabunt in ea :/ et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,/ et perpendiculum in desolationem./12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,/ et omnes principes ejus erunt in nihilum./13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,/ et paliurus in munitionibus ejus ;/ et erit cubile draconum,/ et pascua struthionum./14 Et occurrent dæmonia onocentauris,/ et pilosus clamabit alter ad alterum ;/ ibi cubavit lamia,/ et invenit sibi requiem./15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,/ et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;/ illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum./16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite :/ Unum ex eis non defuit,/ alter alterum non quæsivit ;/ quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,/ et spiritus ejus ipse congregavit ea./17 Et ipse misit eis sortem,/ et manus ejus divisit eam illis in mensuram :/ usque in æternum possidebunt eam ;/ in generationem et generationem habitabunt in ea.]