Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Spiritus Domini super me,/ eo quod unxerit Dominus me ;/ ad annuntiandum mansuetis misit me,/ ut mederer contritis corde,/ et prædicarem captivis indulgentiam,/ et clausis apertionem ;/2 ut prædicarem annum placabilem Domino,/ et diem ultionis Deo nostro ;/ ut consolarer omnes lugentes,/3 ut ponerem lugentibus Sion,/ et darem eis coronam pro cinere,/ oleum gaudii pro luctu,/ pallium laudis pro spiritu mroris ;/ et vocabuntur in ea fortes justitiæ,/ plantatio Domini ad glorificandum./4 Et ædificabunt deserta a sæculo,/ et ruinas antiquas erigent,/ et instaurabunt civitates desertas,/ dissipatas in generationem et generationem./5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,/ et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt./6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini :/ Ministri Dei nostri, dicetur vobis,/ fortitudinem gentium comedetis,/ et in gloria earum superbietis./7 Pro confusione vestra duplici et rubore,/ laudabunt partem suam ;/ propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,/ lætitia sempiterna erit eis./8 Quia ego Dominus diligens judicium,/ et odio habens rapinam in holocausto ;/ et dabo opus eorum in veritate,/ et fdus perpetuum feriam eis./9 Et scient in gentibus semen eorum,/ et germen eorum in medio populorum ;/ omnes qui viderint eos cognoscent illos,/ quia isti sunt semen cui benedixit Dominus./10 Gaudens gaudebo in Domino,/ et exsultabit anima mea in Deo meo,/ quia induit me vestimentis salutis,/ et indumento justitiæ circumdedit me,/ quasi sponsum decoratum corona,/ et quasi sponsam ornatam monilibus suis./11 Sicut enim terra profert germen suum,/ et sicut hortus semen suum germinat,/ sic Dominus Deus germinabit justitiam/ et laudem coram universis gentibus.]