Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Propter Sion non tacebo,/ et propter Jerusalem non quiescam,/ donec egrediatur ut splendor justus ejus,/ et salvator ejus ut lampas accendatur./2 Et videbunt gentes justum tuum,/ et cuncti reges inclytum tuum ;/ et vocabitur tibi nomen novum,/ quod os Domini nominabit./3 Et eris corona gloriæ in manu Domini,/ et diadema regni in manu Dei tui./4 Non vocaberis ultra Derelicta,/ et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;/ sed vocaberis, Voluntas mea in ea,/ et terra tua Inhabitata,/ quia complacuit Domino in te,/ et terra tua inhabitabitur./5 Habitabit enim juvenis cum virgine,/ et habitabunt in te filii tui ;/ et gaudebit sponsus super sponsam,/ et gaudebit super te Deus tuus./6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;/ tota die et tota nocte/ in perpetuum non tacebunt./ Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,/7 et ne detis silentium ei,/ donec stabiliat et donec ponat Jerusalem/ laudem in terra./8 Juravit Dominus in dextera sua,/ et in brachio fortitudinis suæ :/ Si dedero triticum tuum ultra/ cibum inimicis tuis ;/ et si biberint filii alieni vinum tuum/ in quo laborasti./9 Quia qui congregant illud, comedent,/ et laudabunt Dominum ;/ et qui comportant illud, bibent/ in atriis sanctis meis./10 Transite, transite per portas,/ præparate viam populo :/ planum facite iter, eligite lapides,/ et elevate signum ad populos./11 Ecce Dominus auditum fecit/ in extremis terræ :/ Dicite filiæ Sion :/ Ecce Salvator tuus venit ;/ ecce merces ejus cum eo,/ et opus ejus coram illo./12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,/ redempti a Domino ;/ tu autem vocaberis, Quæsita civitas,/ et non Derelicta.]