Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Tædet animam meam vitæ meæ ;/ dimittam adversum me eloquium meum :/ loquar in amaritudine animæ meæ./2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;/ indica mihi cur me ita judices./3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,/ et opprimas me opus manuum tuarum,/ et consilium impiorum adjuves ?/4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?/ aut sicut videt homo, et tu videbis ?/5 Numquid sicut dies hominis dies tui,/ et anni tui sicut humana sunt tempora,/6 ut quæras iniquitatem meam,/ et peccatum meum scruteris,/7 et scias quia nihil impium fecerim,/ cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?/8 Manus tuæ fecerunt me,/ et plasmaverunt me totum in circuitu :/ et sic repente præcipitas me ?/9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,/ et in pulverem reduces me./10 Nonne sicut lac mulsisti me,/ et sicut caseum me coagulasti ?/11 Pelle et carnibus vestisti me ;/ ossibus et nervis compegisti me./12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,/ et visitatio tua custodivit spiritum meum./13 Licet hæc celes in corde tuo,/ tamen scio quia universorum memineris./14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,/ cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?/15 Et si impius fuero, væ mihi est ;/ et si justus, non levabo caput,/ saturatus afflictione et miseria./16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,/ reversusque mirabiliter me crucias./17 Instauras testes tuos contra me,/ et multiplicas iram tuam adversum me,/ et pnæ militant in me./18 Quare de vulva eduxisti me ?/ qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret./19 Fuissem quasi non essem,/ de utero translatus ad tumulum./20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?/ dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,/21 antequam vadam, et non revertar,/ ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :/22 terram miseriæ et tenebrarum,/ ubi umbra mortis et nullus ordo,/ sed sempiternus horror inhabitat.]