Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?/ aut vir verbosus justificabitur ?/3 Tibi soli tacebunt homines ?/ et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?/4 Dixisti enim : Purus est sermo meus,/ et mundus sum in conspectu tuo./5 Atque utinam Deus loqueretur tecum,/ et aperiret labia sua tibi,/6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,/ et quod multiplex esset lex ejus :/ et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo/ quam meretur iniquitas tua !/7 Forsitan vestigia Dei comprehendes,/ et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?/8 Excelsior cælo est, et quid facies ?/ profundior inferno, et unde cognosces ?/9 Longior terra mensura ejus,/ et latior mari./10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,/ quis contradicet ei ?/11 Ipse enim novit hominum vanitatem ;/ et videns iniquitatem, nonne considerat ?/12 Vir vanus in superbiam erigitur,/ et tamquam pullum onagri se liberum natum putat./13 Tu autem firmasti cor tuum,/ et expandisti ad eum manus tuas./14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,/ et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,/15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;/ et eris stabilis, et non timebis./16 Miseriæ quoque oblivisceris,/ et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis./17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;/ et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer./18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :/ et defossus securus dormies./19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ;/ et deprecabuntur faciem tuam plurimi./20 Oculi autem impiorum deficient,/ et effugium peribit ab eis :/ et spes illorum abominatio animæ.]