Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Spiritus meus attenuabitur ;/ dies mei breviabuntur :/ et solum mihi superest sepulchrum./2 Non peccavi,/ et in amaritudinibus moratur oculus meus./3 Libera me, Domine, et pone me juxta te,/ et cujusvis manus pugnet contra me./4 Cor eorum longe fecisti a disciplina :/ propterea non exaltabuntur./5 Prædam pollicetur sociis,/ et oculi filiorum ejus deficient./6 Posuit me quasi in proverbium vulgi,/ et exemplum sum coram eis./7 Caligavit ab indignatione oculus meus,/ et membra mea quasi in nihilum redacta sunt./8 Stupebunt justi super hoc,/ et innocens contra hypocritam suscitabitur./9 Et tenebit justus viam suam,/ et mundis manibus addet fortitudinem./10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,/ et non inveniam in vobis ullum sapientem./11 Dies mei transierunt ;/ cogitationes meæ dissipatæ sunt,/ torquentes cor meum./12 Noctem verterunt in diem,/ et rursum post tenebras spero lucem./13 Si sustinuero, infernus domus mea est,/ et in tenebris stravi lectulum meum./14 Putredini dixi : Pater meus es ;/ Mater mea, et soror mea, vermibus./15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?/ et patientiam meam quis considerat ?/16 In profundissimum infernum descendent omnia mea :/ putasne saltem ibi erit requies mihi ?]