Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Job, dixit :2 [Audivi frequenter talia :/ consolatores onerosi omnes vos estis./3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?/ aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?/4 Poteram et ego similia vestri loqui,/ atque utinam esset anima vestra pro anima mea :/5 consolarer et ego vos sermonibus,/ et moverem caput meum super vos ;/6 roborarem vos ore meo,/ et moverem labia mea, quasi parcens vobis./7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,/ et si tacuero, non recedet a me./8 Nunc autem oppressit me dolor meus,/ et in nihilum redacti sunt omnes artus mei./9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,/ et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi./10 Collegit furorem suum in me,/ et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :/ hostis meus terribilibus oculis me intuitus est./11 Aperuerunt super me ora sua,/ et exprobrantes percusserunt maxillam meam :/ satiati sunt pnis meis./12 Conclusit me Deus apud iniquum,/ et manibus impiorum me tradidit./13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :/ tenuit cervicem meam, confregit me,/ et posuit me sibi quasi in signum./14 Circumdedit me lanceis suis ;/ convulneravit lumbos meos :/ non pepercit, et effudit in terra viscera mea./15 Concidit me vulnere super vulnus :/ irruit in me quasi gigas./16 Saccum consui super cutem meam,/ et operui cinere carnem meam./17 Facies mea intumuit a fletu,/ et palpebræ meæ caligaverunt./18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,/ cum haberem mundas ad Deum preces./19 Terra, ne operias sanguinem meum,/ neque inveniat in te locum latendi clamor meus :/20 ecce enim in cælo testis meus,/ et conscius meus in excelsis./21 Verbosi amici mei :/ ad Deum stillat oculus meus :/22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,/ quomodo judicatur filius hominis cum collega suo./23 Ecce enim breves anni transeunt,/ et semitam per quam non revertar ambulo.]