Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :2 [Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,/ et mens in diversa rapitur./3 Doctrinam qua me arguis audiam,/ et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi./4 Hoc scio a principio,/ ex quo positus est homo super terram,/5 quod laus impiorum brevis sit,/ et gaudium hypocritæ ad instar puncti./6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,/ et caput ejus nubes tetigerit,/7 quasi sterquilinium in fine perdetur,/ et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?/8 Velut somnium avolans non invenietur :/ transiet sicut visio nocturna./9 Oculus qui eum viderat non videbit,/ neque ultra intuebitur eum locus suus./10 Filii ejus atterentur egestate,/ et manus illius reddent ei dolorem suum./11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,/ et cum eo in pulvere dormient./12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,/ abscondet illud sub lingua sua./13 Parcet illi, et non derelinquet illud,/ et celabit in gutture suo./14 Panis ejus in utero illius/ vertetur in fel aspidum intrinsecus./15 Divitias quas devoravit evomet,/ et de ventre illius extrahet eas Deus./16 Caput aspidum suget,/ et occidet eum lingua viperæ./17 (Non videat rivulos fluminis,/ torrentes mellis et butyri.)/18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :/ juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit./19 Quoniam confringens nudavit pauperes :/ domum rapuit, et non ædificavit eam./20 Nec est satiatus venter ejus :/ et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit./21 Non remansit de cibo ejus,/ et propterea nihil permanebit de bonis ejus./22 Cum satiatus fuerit, arctabitur :/ æstuabit, et omnis dolor irruet super eum./23 Utinam impleatur venter ejus,/ ut emittat in eum iram furoris sui,/ et pluat super illum bellum suum./24 Fugiet arma ferrea,/ et irruet in arcum æreum./25 Eductus, et egrediens de vagina sua,/ et fulgurans in amaritudine sua :/ vadent et venient super eum horribiles./26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;/ devorabit eum ignis qui non succenditur :/ affligetur relictus in tabernaculo suo./27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus,/ et terra consurget adversus eum./28 Apertum erit germen domus illius :/ detrahetur in die furoris Dei./29 Hæc est pars hominis impii a Deo,/ et hæreditas verborum ejus a Domino.]