Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Job, dixit :2 [Audite, quæso, sermones meos,/ et agite pnitentiam./3 Sustinete me, et ego loquar :/ et post mea, si videbitur, verba, ridete./4 Numquid contra hominem disputatio mea est,/ ut merito non debeam contristari ?/5 Attendite me et obstupescite,/ et superponite digitum ori vestro./6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,/ et concutit carnem meam tremor./7 Quare ergo impii vivunt,/ sublevati sunt, confortatique divitiis ?/8 Semen eorum permanet coram eis :/ propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum./9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ,/ et non est virga Dei super illos./10 Bos eorum concepit, et non abortivit :/ vacca peperit, et non est privata ftu suo./11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,/ et infantes eorum exsultant lusibus./12 Tenent tympanum et citharam,/ et gaudent ad sonitum organi./13 Ducunt in bonis dies suos,/ et in puncto ad inferna descendunt./14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,/ et scientiam viarum tuarum nolumus./15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?/ et quid nobis prodest si oraverimus illum ?/16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,/ consilium impiorum longe sit a me./17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,/ et superveniet eis inundatio,/ et dolores dividet furoris sui ?/18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,/ et sicut favilla quam turbo dispergit./19 Deus servabit filiis illius dolorem patris,/ et cum reddiderit, tunc sciet./20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,/ et de furore Omnipotentis bibet./21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,/ et si numerus mensium ejus dimidietur ?/22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam,/ qui excelsos judicat ?/23 Iste moritur robustus et sanus,/ dives et felix :/24 viscera ejus plena sunt adipe,/ et medullis ossa illius irrigantur :/25 alius vero moritur in amaritudine animæ/ absque ullis opibus :/26 et tamen simul in pulvere dormient,/ et vermes operient eos./27 Certe novi cogitationes vestras,/ et sententias contra me iniquas./28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?/ et ubi tabernacula impiorum ?/29 Interrogate quemlibet de viatoribus,/ et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :/30 quia in diem perditionis servatur malus,/ et ad diem furoris ducetur./31 Quis arguet coram eo viam ejus ?/ et quæ fecit, quis reddet illi ?/32 Ipse ad sepulchra ducetur,/ et in congerie mortuorum vigilabit./33 Dulcis fuit glareis Cocyti,/ et post se omnem hominem trahet,/ et ante se innumerabiles./34 Quomodo igitur consolamini me frustra,/ cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]