Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :2 [Potestas et terror apud eum est,/ qui facit concordiam in sublimibus suis./3 Numquid est numerus militum ejus ?/ et super quem non surget lumen illius ?/4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?/ aut apparere mundus natus de muliere ?/5 Ecce luna etiam non splendet,/ et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :/6 quanto magis homo putredo,/ et filius hominis vermis ?]